quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad
perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum
paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac
resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati
gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti
Spiritus Sancti
gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi
venturi
et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum
crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et
generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit
benedictionem a Deo
proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto
proxima cuius consummatio in conbustionem
confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora
saluti tametsi ita loquimur
non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et
dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis
sanctis et ministratis
cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare
sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide
et patientia hereditabunt promissiones
Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per
quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans
multiplicabo te
et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae
eorum finis ad confirmationem est iuramentum
in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis
heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri
Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam
propositam spem
quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et
incedentem usque in interiora velaminis
ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem
Melchisedech pontifex factus in aeternum